Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 17:4-8
4Et erit in die illa : attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
5Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget ; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim.
6Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
7In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;
8et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ; et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.
Commentaires sur Ésaïe 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires