Ésaïe 14
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ésaïe 14:24-32

24Juravit Dominus exercituum, dicens : Si non, ut putavi, ita erit ; et quomodo mente tractavi,

25sic eveniet : ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur.

26Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ; et hæc est manus extenta super universas gentes.

27Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare ? et manus ejus extenta ; et quis avertet eam ?

28In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud :

29Ne læteris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui ; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.

30Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent ; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.

31Ulula, porta ; clama civitas ; prostrata est Philisthæa omnis ; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.

32Et quid respondebitur nuntiis gentis ? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.

Lire Ésaïe 14 en entier

Commentaires sur Ésaïe 14

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project