Ésaïe 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ésaïe 1:21-31

21Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.

22Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua.

23Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.

24Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël : Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.

25Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.

26Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.

27Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.

28Et conteret scelestos, et peccatores simul ; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.

29Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,

30cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.

31Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.

Lire Ésaïe 1 en entier

Commentaires sur Ésaïe 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project