Osée 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Osée 9:10-14

10Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

11Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis !

13Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

Lire Osée 9 en entier

Commentaires sur Osée 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project