Vulgate clémentine (latin)
Osée 10:12-15
12Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
13Arastis impietatem, iniquitatem messuistis : comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.
14Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa.
15Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.
Commentaires sur Osée 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires