Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 9:2-7
2Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :
4aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
5superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.
6His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :
7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :
Commentaires sur Hébreux 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires