Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 7:8-12
8Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.
9Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :
10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
11Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?
12Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
Commentaires sur Hébreux 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires