Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 7:5-9
5Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
6Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
8Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.
9Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :
Commentaires sur Hébreux 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires