Hébreux 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Hébreux 7:23-28

23Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :

24hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.

25Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.

26Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus :

27qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.

28Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.

Lire Hébreux 7 en entier

Commentaires sur Hébreux 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project