Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 6:1-8
1Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
2baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.
3Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
4Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
5gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
6et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
7Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :
8proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.
Commentaires sur Hébreux 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires