Hébreux 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Hébreux 3:5-10

5Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :

6Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.

7Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,

8nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,

9ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea

10quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,

Lire Hébreux 3 en entier

Commentaires sur Hébreux 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project