Hébreux 13
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Hébreux 13:17-25

17Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.

18Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.

19Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.

20Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,

21aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.

22Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.

23Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos.

24Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.

25Gratia cum omnibus vobis. Amen.

Lire Hébreux 13 en entier

Commentaires sur Hébreux 13

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project