Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 11:1-4
1Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
2In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
3Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.
4Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
Commentaires sur Hébreux 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires