Habacuc 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Habacuc 1:13-17

13Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se ?

14Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.

15Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur, et exsultabit.

16Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.

17Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.

Lire Habacuc 1 en entier

Commentaires sur Habacuc 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project