Genèse 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 9:8-16

8Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

Lire Genèse 9 en entier

Commentaires sur Genèse 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project