Vulgate clémentine (latin)
Genèse 9:3-7
3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.
7Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
Commentaires sur Genèse 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires