Vulgate clémentine (latin)
Genèse 8:12-18
12Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
13Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.
14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
15Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :
16Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.
18Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
Commentaires sur Genèse 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires