Vulgate clémentine (latin)
Genèse 8:1-14
1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
2Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.
3Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.
4Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.
5At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,
7qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.
8Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.
9Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
11At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.
12Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
13Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.
14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
Commentaires sur Genèse 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires