Genèse 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 7:6-12

6Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

7Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

9duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.

10Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.

11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :

12et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

Lire Genèse 7 en entier

Commentaires sur Genèse 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project