Genèse 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 7:2-8

2Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

3Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.

4Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

5Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

6Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

7Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

Lire Genèse 7 en entier

Commentaires sur Genèse 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project