Vulgate clémentine (latin)
Genèse 7:17-22
17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.
19Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
20Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
21Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,
22et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.
Commentaires sur Genèse 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires