Vulgate clémentine (latin)
Genèse 6:5-11
5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
6pœnituit eum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
7Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.
8Noë vero invenit gratiam coram Domino.
9Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.
10Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.
11Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
Commentaires sur Genèse 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires