Vulgate clémentine (latin)
Genèse 47:1-10
1Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen.
2Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege :
3quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
4Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
5Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
6Terra Ægypti in conspectu tuo est : in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
7Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi,
8et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vitæ tuæ ?
9respondit : Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
10Et benedicto rege, egressus est foras.
Commentaires sur Genèse 47
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires