Vulgate clémentine (latin)
Genèse 46:12-20
12Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul.
13Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron.
14Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel.
15Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua : omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
16Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
17Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel.
18Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ : et hos genuit Jacob sedecim animas.
19Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin.
20Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim.
Commentaires sur Genèse 46
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires