Genèse 44
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 44:7-16

7Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?

8pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?

9apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.

10Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

11Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.

12Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.

13At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

16Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

Lire Genèse 44 en entier

Commentaires sur Genèse 44

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project