Vulgate clémentine (latin)
Genèse 41:1-28
1Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
2de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis : et pascebantur in locis palustribus.
3Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus :
4devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,
5rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ :
6aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur,
7devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,
8et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
9Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum :
10iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum :
11ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum.
12Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia,
13audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.
14Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei.
15Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi te sapientissime conjicere.
16Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
17Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,
18et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quæ in pastu paludis virecta carpebant.
19Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim :
20quæ, devoratis et consumptis prioribus,
21nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
22vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ.
23Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula :
24quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
25Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
26Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.
27Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis.
28Qui hoc ordine complebuntur :
Commentaires sur Genèse 41
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires