Vulgate clémentine (latin)
Genèse 4:1-8
1Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.
2Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
3Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
5Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
6Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?
7nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
8Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
Commentaires sur Genèse 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires