Vulgate clémentine (latin)
Genèse 35:8-20
8Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
9Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei
10dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,
11dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,
12terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
13Et recessit ab eo.
14Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :
15vocansque nomen loci illius Bethel.
16Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,
17ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.
18Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
19Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
20Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.
Commentaires sur Genèse 35
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires