Vulgate clémentine (latin)
Genèse 35:22-29
22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
23Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
24Filii Rachel : Joseph et Benjamin.
25Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.
26Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.
27Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
28Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
29Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
Commentaires sur Genèse 35
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires