Vulgate clémentine (latin)
Genèse 35:16-26
16Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,
17ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.
18Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
19Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
20Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.
21Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
23Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
24Filii Rachel : Joseph et Benjamin.
25Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.
26Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.
Commentaires sur Genèse 35
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires