Vulgate clémentine (latin)
Genèse 34:5-12
5Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
6Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
7ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
8Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :
9et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
10et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.
11Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :
12augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.
Commentaires sur Genèse 34
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires