Vulgate clémentine (latin)
Genèse 34:18-24
18Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
19nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
20Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :
21Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
22Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
23Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
24Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
Commentaires sur Genèse 34
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires