Vulgate clémentine (latin)
Genèse 32:14-22
14capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
15camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
16Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
17Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?
18respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
19Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.
20Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.
21Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
22Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.
Commentaires sur Genèse 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires