Vulgate clémentine (latin)
Genèse 29:5-14
5Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.
6Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
7Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
8Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
9Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.
10Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
11Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,
12et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.
13Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
14respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
Commentaires sur Genèse 29
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires