Vulgate clémentine (latin)
Genèse 29:15-30
15dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.
16Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
17Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.
18Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
19Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.
20Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
21Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
22Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
23Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
24dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :
25et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?
26Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
27Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
28Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :
29cui pater servam Balam tradiderat.
30Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
Commentaires sur Genèse 29
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires