Vulgate clémentine (latin)
Genèse 26:22-33
22Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
23Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
25Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum.
26Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
27locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?
28Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,
29ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
30Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum
31surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
32Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.
33Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
Commentaires sur Genèse 26
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires