Vulgate clémentine (latin)
Genèse 25:27-30
27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
28Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.
29Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
30ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
Commentaires sur Genèse 25
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires