Genèse 24
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 24:22-28

22Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.

23Dixitque ad eam : Cujus es filia ? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum ?

24Quæ respondit : Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor.

25Et addidit, dicens : Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.

26Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,

27dicens : Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.

28Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat.

Lire Genèse 24 en entier

Commentaires sur Genèse 24

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project