Vulgate clémentine (latin)
Genèse 17:1-9
1Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.
2Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
3Cecidit Abram pronus in faciem.
4Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
5Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.
6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
9Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
Commentaires sur Genèse 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires