Genèse 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 10:21-32

21De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27et Aduram, et Uzal, et Decla,

28et Ebal, et Abimaël, Saba,

29et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

Lire Genèse 10 en entier

Commentaires sur Genèse 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project