Vulgate clémentine (latin)
Genèse 1:6-13
6Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.
7Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
8Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.
9Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.
10Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
11Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
12Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
13Et factum est vespere et mane, dies tertius.
Commentaires sur Genèse 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires