Vulgate clémentine (latin)
Galates 3:11-14
11Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.
12Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.
13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :
14ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
Commentaires sur Galates 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires