Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 26:2-6
2Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me : implebor ; deserta est :
3propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
4Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.
5Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.
6Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.
Commentaires sur Ézéchiel 26
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires