Vulgate clémentine (latin)
Exode 5:15-19
15Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?
16paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.
17Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.
18Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
19Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
Commentaires sur Exode 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires