Vulgate clémentine (latin)
Exode 4:18-28
18Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace.
19Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam.
20Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua.
21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.
22Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël.
23Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
24Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
25Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.
26Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
27Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.
28Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.
Commentaires sur Exode 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires