Vulgate clémentine (latin)
Exode 35:25-35
25Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
26et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
27Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
28aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
29Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
30Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
31implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
32ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,
33sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
34dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :
35ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
Commentaires sur Exode 35
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires