Vulgate clémentine (latin)
Exode 29:7-21
7et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.
8Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
9Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
10applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,
11et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.
12Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.
13Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :
14carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
15Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
16Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.
17Ipsum autem arietem secabis in frusta : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.
18Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
19Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
20Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
21Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
Commentaires sur Exode 29
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires