Vulgate clémentine (latin)
Exode 29:15-25
15Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
16Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.
17Ipsum autem arietem secabis in frusta : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.
18Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
19Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
20Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
21Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
22tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :
23tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :
24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
25Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.
Commentaires sur Exode 29
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires