Exode 29
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 29:13-22

13Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17Ipsum autem arietem secabis in frusta : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.

18Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

Lire Exode 29 en entier

Commentaires sur Exode 29

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project