Exode 29
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 29:1-9

1Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

Lire Exode 29 en entier

Commentaires sur Exode 29

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project